monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 22 > 23 > 10 > 67 > sectio 3 > 12 > 441 > 34 > 29 > 42 > sectio 7 > sectio 3 > 45 > 55 > 58 > csg250.214 > 59 > sectio 1 > sectio 4 > 41 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 14, 8
Sed et hoc commemorandum, quia cum nomina, quae in ius vel in ium terminantur, duo ii in genitivo habere debeant, casu duarum aeque syllabarum, metrici nonnunquam in eodem genitivo casu unam syllabam pro duabus proferunt, vel ablata videlicet una i de duabus, vel ambabus in unam syllabam geminatis, quamvis id fieri posse plurimi, Donato teste, negent; dicit enim Paulinus:
Oblectans inopem sensu fructuque peculii.
Quod si quis dixerit hic eum more antiquo dactylum in fine posuisse versiculi, legat quod idem alibi dicitur:
Excoluit biiugis laquearii et marmore fabri.
Excolu dactylus, it biiu, dactylus, gis laque dactylus. Quis est ergo pes quartus?